Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

illi ergo immici mei [*]( 4 Ioh. 2,17 5 ci. Matth. 21,13. Ioh. 2,16 15*Ps. 72,3 16*Eccli. 9,1 18 cf. EcclL 26, 6 (8) 23*Ps. 118, 139 ) [*](1 equalitate 0 ita] add. et a 3 Iesus om.Rml 7 zeiari 0 8 domusj domum A 9 et om.Ov 10 accnpemur A inuademus Pml 11 possessionis Mm1 12 ergo om NT ueniat ergo av domu Pml 14 alt. est] add. et Ov 18 zelotipa MOP muliere fidele a deprehenditur 0 22 deserunt a errores Ov fraude 0 asciscnnt a 24 sij nisi 0 25 quomodo-consrituti om.O 25 inperio P 27 domini] dei 0 )

406
qui inimici tui. qui dominum [proprie] in sua uenientem non erant recepturi. hos graues hostes, hos inimicos suos propheta testatur, non qui sibi essent, sed qui Christo rebelles. denique alibi dicit: et super inimicos tuos tabescebam, iusto odio oderam illos, grauiora putans arma perfidiae esse quam pugnae;

nemo enim grauior hostis omnium quam qui omnium laedit auctorem. ideo ergo zelo magno adquisitus est populus nationum, quoniam a suo deus populo negabatur; nec enim poterant aut fidei deuotionem aut disciplinam tenere uirtutis. qui memoriam praeceptorum caelestium non tenebant. sic Adam de paradiso eiectus, sic populus Iudaeorum de praerogatiua electionis exclusus est.