Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

simo primo psalmo de eius passione legisti, quod aperuerunt os suam maledicentes. dignae sortem remunerationis agnoscis. ut ipsi ab [*]( FPs. 118, 136 4 Thren. 1, 17 6 cf. Esai. 65, 2 l6*Eph. 2, 19 19*Thren. 2,16 24 cf. Ps. 21,14 ) [*]( 1 tardius] add. a A desiderantibus om.S uidebatur desiderantibus M 2 tracxerunt M deduxerunt AO Ra transierant a descenderant b 4 syon NOPa 5 recipit 3TPmla 6 et-succedere] ut-succederet S 9 inlatam eis (eis ego, esse AR. om.O) a babyioniis AOR et quae inlata. sunt a B- 031 a B. inlatam (laum ex ablatam P) XPav 10 quae hos intelligibiles babilonios 0 11 uincula JlOv unda (sicj a 12 longeque AGMNRa afficiens a 14 aduenis-peregrinis Ov 15 iura AOv 16 iam his A 20 os] add. suum v 21 et om.ν dentibus] add. et v degluttiuimus GP 23 eum codd. uidimus] add. eum AOR eam v ae scripsi sicut codd. au, cf. tractat. 15,5 et Explan. ps. 61,18 25 aperuermt G 26 agnoscit Pm2 )

379
inimicis suis talia sustinerent et fremeret in eos dentibus intellegibilis ille peccator diabolus, sicut leo rugiens et requirens quem deuoret. isti igitur non dixerunt: benedictus dominus qui non dedit nos in capturam dentibus eorum, quia sperandum de domino non putarunt. ergo excidium eorum diabolus quod praesumebat inuenit. deglutiuit eos, quoniam deerat pastor offensus qui extraheret de ore leonis crura ouis aut cartillaginem.

Sequi noluerunt, audire noluerunt. ideo decedente pastore uestigia eorum atque aures suis faucibus occupauit, quia faciem sanctorum non receperunt et nobilibus misericordiam non dederunt. ut tertio Hieremias sub hac littera dicit in Threnis. qui erant nobiles nisi qui non obscuram hanc uitam. sed in lumine sanctitatis egerunt ? et omnibus quidem misericordia inopibus iure debetur, sed maior quidam, cum ex diuitibus atque nobilibus in ultimum statum atque egestatis necessitatem aliquos aerumna deiecit, miserationis pulsat affectus.

Hieremias ergo flebiliter satis, utpote qui perpetuae aculeo mortis deploraret amissos; Dauid uero moderate, quasi qui obremortis doleret erroris, remedium non desperaret correctionis, ut contristaretur, non absorberetur.

Denique confirmatus sobrietate paenitentiae et spe ueniae prouocatus sic coepit: mirabilia testimonia tua, propterea s crutata est ea anima mea. moralis* oratio, ut, quoniam eum puderet erroris, deum tamen propriae miserationis testimoniis conueniret. hoc est dicere: \'ego in exordio [*](1 cf. Ps. 111, 10 2 cf. I Petro 5, 8 3*Ps. 123, 6 7 cf. Am. 3. 12 10*Thren. 4, 16 21 cf. II Cor. 2, 7 23*Ps. 118, 129 ) [*]( 1 suis om-N P et om.GMNa 3 deuoraret ARmlab 5 putauerunt MNav 6 quodj de quo Pml degluttiuit R 7 crure Rml aut] ad Rml artillaginem A cartilaginem GilOav 9 decidente GJIPRmla 10 faucibus] add. leo Tm2a 13 non] add. secundum μιn obscuro b 15 quidam v quaedam GMNIa quosdam AOR, om.P quum Pml 16 uitimum OPm2v ultimo cet. a statum OPv statu cet. a necessitates Aml necessitate GΜΝΤα 17 dejicit v 18 satis] add. dolet r 20 disperaret Rml correptionis NO 22 sobrietate GmZOv sub pietate eet. sobrietate sab pietate a 23 coepit] add. I GP 24 moralis] mirabilis GmlRml 25 quoniam] cum O 26 miserationibus A )

380
sermonis loqui mea peccata non audeo. leuare oculos meos ad te deum uiuum.

sed tu, domine, me ad sperandam ueniam tantarum indulgentiarum titulis prouocasti. mirabilia testimonia tua, cum in Abraham non lapsu incuriae iuuenalis offensus es, sed eum permouisti, ut Chaldaeorum errores. patrum cognationem relinqueret, et euocatum uirtutis exercitiis erudisti, cum Hebraeorum populum a paternae studio nobilitatis auersum et uiles escas Aegypti super diuina munera praeferentem non solum solidatis Rubri Maris fluctibus liberasti, uerum etiam triumphis plurimis euexisti ad gloriam et uberis terrae possessione donasti ad quietem.