Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Phe littera septima decima, quae Latine significat "erraui" siue \'os aperui\'. merito ergo lacrimabilis series psalmi subiecta est huic litterae: respice in me et miserere mei et non dominetur mihi omnis iniquitas. faciem tuam inlumina super serum tuum, ut ei qui erat in umbra mortis populo caelestis misericordiae lumen oriretur, adueniret Christus remissio peccatorum, captiuorum redemptio, subsidium [*](4 ef. Matth. 12. 2U 14 cf. Ps. US, 128 20*P& 118,132-13.3 21 Ps. 118,135 22 cf. I\'s. 22. 4 ) [*]( U inopis AMml Tml inopibus Tni2a 3 denegere (sk) uteutes ignobiiitate A 4 amndines v incerti OPm2av infesti eet. 5 sequuntur Xav uelud M 6 contenti ne] contentione Om2 7 quum Pml 9 autj atque a 11 rarus ad ecclesiam 0 1.3 sedj add. is M 15 ingressns] add. Explicit de littera XVI quae dicitur ain T, ras. in X 18 Phe—19 aperui eras. N Fe AGMPRTa septima decima 0 XVII AOPRT decima septima Jlav, add. seqmtur Rm2 quae om.MOTa signifat G erraut O erraui-19 aperui om.G 19 siue- aperui om.O siue] si∗ut Am1 seu uel M sen T os] ouis APR ergo] haec GJJa ergo haec b, om XT 20 meiJ mihi AMNu 21 mihi] mej Aap omnes GRml 23 orietur A )

378
laborantium. sed quia uenire tardius desiderantibus uidebatur: exitus, inquit, aquarum traxerunt oculi mei.

In Hieremiae quoque Threnis lacrimabilior series sub hac littera est: expandit Sion manus suas, non est qui consoletur eam. dignam remunerationem recepit, ut, quae expandentem manus audire neglexit et sub alas eius succedere. ipsa postea expanderet manus et consolantem inuenire non posset.

nam etsi ante aduentum domini Hieremias captiuitatem Iudaeorum inlatam eis a Babyloniis deflere uideatur, tamen prophetico spiritu istam magis captiuitatem praeuidens, qua eos intellegibilis Babylonius in perpetui erroris uincla subiecit et domesticae uirtutis ex-

torres de statu paternae deuotionis eliminans longinquae adfecit peregrinationis exilio, miserabili dolore deplorat. nulla enim patria uerior quam fides, quae eos qui longe erant prope esse fecit et aduenas atque peregrinos ciuitatis supernae iure conexuit, sicut scriptum est: ergo iam non estis aduenae atque peregrini. sed estis ciues sanctorum et domestici dei.

Alibi quoque Hieremias dicit sub hac littera: aperuerunt in te os omnes inimicitui, sibilauerunt et fremuerunt dentibus, dixerunt: deglutiuimus eam: tamen haec est dies quam sperabamus, inuenimus eam, uidimus. et hic sic[ut] Iudaeorum populus os aperuit in Christum. quemadmodum in uice-