Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Ideo ergo dicit Dauid ad dominum Iesum: uultum tuum inlumina super super seruum tuum. faciem Christi uidere cupiebat. ut mens eius inluminari posset. et secundum incarnationem potest accipi; m u 11 i enim prophetae e t iusti uidere uoluerunt, ut ipse dominus declarauit. quod autem negatum Moysi fuerat, non quaerebat, ut corporaliter dei uultum incorporei uideret, si tamen et Moyses tam sapiens et eruditus hoc potuerit simpliciter magis quam in mysterio postulare.