Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Ergo deus omnipotens pater, qui in Moysi facie excaecauit populum Iudaeorum non duritia, sed praescientia nec malitia, sed aequitate atque iustitia — ipsi enim sibi posuere uelamen qui legem intellegere noluerunt; Lex enim spiritalis est, sicut dixit Hebraeus —, is utique secundum illud quod dat unicuique nostrum, in quo non tribuentis, sed diligentis est culpa, iste, inquam, dominus inluminauit cor populi nationum in facie Christi Iesu per eius aduentum, quod euidenter apostolico declaratur exemplo, sicut scriptum habemus: quoniam deus, qui dixit de tenebris lumen splendescere, inluxit in cordibus nostris ad inluminationem scientiae claritatis dei in facie Christi Iesu.