Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Ideo ait propheta: libera me a calumnia h o minum. ut custodiam mandata tua. qui enim obprimitur calumnia, non facile potest custodire mandata diuina, tristitiae 10 necesse est plerumque aut timori cedat et adfligatur uel metu calumniae uel dolore.
Sequitur septimus uersus: uultum t u u m i n l u m ina super s er uum tuum et doce me iustificationes tuas. inluminat dominus sanctos suos et lucet in corde iustorum. itaque cum sapientem uideris, cognosce quia descendit super eum dei
gloria, inluminauit eius mentem scientiae fulgore cognitionisque diuinae. inluminauit autem etiam corporaliter faciem Moysi et transfigurata est gloria uultus eius, quam uidentes Iudaei trepidauerunt; et ideo factum est, ut Moyses uelamen poneret super faciem suam, ne in eam filii Israel intenderent et superturbarentur. simul declarabatur mysterium, quod illud uelamen, quod in facie Moysi corporaliter ponebatur, in cordibus Iudaeorum mystice poneretur, eo quod ueram legis claritatem uidere non possent. uultus enim Moysi fulgor
est legis, fulgor autem legis non in littera, sed in intellectu est spiritali. itaque quamdiu uixit Moyses et adloquebatur Iudaeorum populum. uelamen habebat in facie sua, mortuo autem Moyse Iesus Naue [*](1*1 Reg. 18, 7 3 cf. Susanna (Dan. 13) 34 sqq. 8*Ps. 118, 134 13*Ps. 118,135 18 cf. Ex. 34, 29-33 23 cf. II Cor. 3, 15 27 cf. Ios. 1, 10 ) [*]( 2 gloria in om 0 inuidia 0 3 urgeri AOav urgueri cet. 4 sibi om. P adesse sibi 0 6 auferebat P 7 absoluta nutu M est absoluta diuino v 8 profeta AR calumniis JIN a 11 est om.M 13 Sequitur uersus om.a uersus septimus N P 14 iustitias OPav 16 descendens 0 20 imponeret Ov suam om.O 21 israhel R Uitl turbarentur R perturbarentur Ov 22 faciem AG 24 fuJgor est] fulgorem AR 25 pr. in om.AGPR alt. in om.AMm1NPR intellectus est spiritalis Pm2Rml 26 aixerat v 27 faciem suam 0 hiesus AGPR )