Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Unde et ipsa tamquam bene merita regina Christi sanguine coronatur, sicut scriptum est: et ornatus capitis tui sicut purpura. sanguis Christi purpura est, qui inficit sanctorum animas, non solum colore resplendens, sed etiam potestate. quia reges facit et meliores reges, quibus regnum donet aeternum.

Meritoque ad tantum ecclesiae decorem, cui Christi sanguis inrutilat, spiritus sanctus inclamat: quam pulchra et suauis facta es, caritas, in deliciis tuis! pulchra decore uirtutis, suauis iucunditate gratiae, remissione uitiorum, quam nulla uexat amaritudo peccati, et ipsa iam caritas, quae diligendo dominum ipsius et nomen acceperit. quia deus caritas est.

Recte ergo Dauid petit gressus suos dirigi secundum uerbum dei, ut fiant et ipsi speciosi et non dominetur ei iniquitas. quam iure praecauit. sciebat enim et Abraham gressus suos secundum praecepta domini dirigentem et adpetito speciosae uxoris pudore temptatum, sed non confusum et in unici immolatione filii postulata patriae mentis pietate luctatum, sed coronatum, se quoque in furore Saul, incestu Amnon, Abessalon parricidio iniquitatis inprobae feralibus temptationibus adpetitum hoc solo euasisse, quod dirigens gressus suos secundum pietatem domini a paterno non recessit affectu, intra se gemens crimen incesti, a se relegans odia parricidae. filius meus Abessalon, filius meus, inquit, Abessalon, quis dabit mihi mortem pro te? memor naturae pietas, offensae inmemor, de quo ante quaesiuit : puerne uiuit ? [*](lcf. Cant. 7.2 6*Cant.7,5 ll*Cant. 7, 6 15 I Ioh. 4, 16 16 cf. Ps. 118, 133 19 cf. Gen. 12, 15 20 cf. Gen. 22 22 cf. II Reg. 13 25*11 Reg. 18, 33 28*11 Reg. 18, 29 ) [*]( 1 deficit AMOa deficiet N defecit R 2 solum} deficit 0 cibis] cuius AGR ut non solum cibis 0 mysteriis AR 10 cui om.Pml 11 inflam- mat AR exclamat Oav quam] quid G 12 est 0 13 ioeunditate MNOPRG 14 deum NOPav 15 ipsius om.a 18 precatns est Mm2NTa 19 adpetitu NPmla 20 in om.O postlata a 21 in om.MO 22 incesto NOR ammon Gm2NOPR (v) absalon Oa 24 suos om.M 26 pr. abesalon 0 absalon o inquid Pm1, omO alt. absalon Oa 27 dabit] udd. inquit (-id G) AGPR mihi dabit O mihi] add. inquid Mml. )

389

Et fortasse quaerendum sit, qua ratione ante puerum dixit, postea filium nominauit, cur non in utroque aut puerum dixit aut filium. si uiueret, puer erat quia parricidio petebat patrem; non ergo pietatis tis nomen accipere debebat, sed infirmitatis, ideoque uir iustus, quod religionis fuit, tacuit, quod infirmitatis, aspersit. ubi uero est mortuus, apud pium patrem personae crimen defecit, naturae nomen remansit.