Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Ideoque oculi tui non lupi oculi sint et insidiantes ad praedam, sed, sicut sponsae dicitur: oculi i tui stagna in Esebon, in portis filiae multorum. nares tuae sicut turris Libani. stagna in Esebon quid est nisi in cogitationibus rationabilibus abundantia, quae est in portis ecclesiae, cui mento defertur multitudo doctrinae?

filia enim multorum, plurimarum doctrinarum posteritas et fetus est, cuius nares odor est sacrificiorum floribus omnibus praestans. quid enim Christi odore sublimius, qui adolebat terris fragrantiam? oculus ergo iste prouideat quae futura sunt et, si aduersa inminere praeuiderit, fletu lacrimisque emollire ac mitigare non desinat.

Ideo Hieremias in captiuitate gentis Iudaeae positus futuram praeuidens perpetuae captiuitatis aerumnam, quam perfidiae pretio Iudaeorum populus habebat exsoluere, dicebat in Threnis sub hac eadem littera: in hoc ego fleo, oculi mei caligauerunt a fletu, quia elongauit a me qui me [*](1 riparum—toris] cf. Uerg. Aen. 6, 674 12*Cant. 7, 4 25*Thren. 1, 15—16 ) [*]( 1 scaturientibus AGMNOav ripamnim Pml erbosis M thoris GMNOav 4 acerua P 5 pudorem] add. suum 0 6 prosilere Pml b insatiabile Rml diipesisti NPm2 preces 0 9 miserari NOPm2 misereri eet. au 11 insidiantis NOPRv 12 sponso GOR 14 tnrres GMm1Rm1 stagnum A stagnae G 15 rationalibus 0 16 fiiie A 17 posteritatis A et fetusj effectus AMNBa effecta GOv naris a otlor estj odorem AOR 18 praestantius MNTa praestant 0 19 abolebit GMN abolebat ORv aboleuit a terrarum GMN turis 0 thurisav fraglantiam AP flagTantiam GMNORv 20 prouiderit GMR 24 ac ARml 25 ergo Gm2NOPR fleo] fleta AOR, om.N ) [*]( ar )

356