Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

nam quomodo hoc dicit qui theatralibus ludibrns occupatur ? sed ille hoc dicit, qui supra dixit: auerte oculos meos, ne uideant uanitatem. qui autem [*]( 3*Matth. 5,14 l4*Ex. 5, 2 19 Ps. 118, 123 27 Ps. 118, 37 ) [*](def..4) [*](1 suum om.N super sydera ponit M 2 opere Gm1 eluceant NP elucent RTa 4 huius om.Pa nomen MmSNOT extincxit M quin] qai 0 8 in om OPRm1 10 operata O 11 faraoJlR tenebat superbas in patribus a 13 te om. GMNPa farao (bis) GMR pharaho P 14 deum O confngisses av 15 et om.GMOPR israhel PR 17n»s om.O 19 praemittunt III GNPR 20 qui sint] pergii A santa 22 intentione] add. w deum Pm2 dixi Pml 23 neRml quidquam R 26 auertat Pml 28 meos om.ΑΜΟμ )

362
sunt oculi, qui deficiunt in eloquium dei, nisi oculi hominis interioris obtutusque animae, qui tenduntur, ut uideant dei uerbum, et nimia intentione et expectatione deficiunt in salutare dei. defectum sui patientes, ut adsumant quod uerbi est?

Et quia \'eloquium dei\' plerosque mouere potest, ideo addidit: eloquium iustitiae, ut mouere non debeat. mouere autem poterat, quia scriptum est: maior seruiet minori — nam nisi ad mysterium accipias, naturae iniuria est — et: dedi uobis praecepta non bona - ergo deus mala dat praecepta?

— et: ego dominus creans mala. sed et de praeceptis sic soluitur, quia infirmibus non debuit. dare perfecta praecepta quae sustinere non possent. quando audiret Iudaeus: dimitte omnia tua et sequere me? quando audiret Iudaeus: qui non tulerit crucem suam et secutus me fuerit, non est me dignus?

sed haec perfectiora praecepta euangelio reseruata sunt. et mala non creauit deus. sed haec quae nobis uidentur austera. uerbera, mors et huiusmodi alia, quae propter emendationem praescripta sunt innocentes; iustis enim lex non est posita. sed iniustis. nam si noxii nihil timerent. innocentes semper timerent.