Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Qui sunt igitur oculi isti qui deficiunt in salutare dei? diximus oculum suppliciorum esse. qui praeuidens futura supplicia peccatorum gerendam adnuntiet paenitentiam. demonstrauit hunc oculum Baptista Iohannes dicens: generatio uiperarum, quis ostendit uobis fugere ab ira uentura ?

facite ergo fructus dignos paenitentiae. ad Iohannis? baptismum ueniebat qui habebat oculum suppliciorum, ad Christi autem baptismum uenit qui uidet gratiam; hic [*](6 Ps. 118, 123 7 Gen. 25, 23 9*Ezech. 20, 25 10*Esai. 45, 7 13*Matth. 19, 21 14*Matth. 10,38 19 cf. I Tim. 1,9 22 cap. 1-2.8-9 24∗Luc. 3, 7—8 ) [*]( 1 pr. oculi om.NO hominis om.O interioris hominis av 2 uerbum dei 0 4 patientds Rml 5 dei om.O mouerej add. non N B ministerium M 10 deus] dominus AOR 11 qui R infirmioribus GM infirmis NOP Rm2av dare debuit Gv 12 perfecta praecepta dare 0 possunt AO, add. qucd si non faceret Tm2a 15 fuerit me N 16 perfectionis GM 17 uidentur nobis av 18 alia om.0 19 non est Iex Aav 20 pr. temerent A tenerent N alt. pertimerent MNT pertimegcerent a 21 isti oculi av 24 locum NT 25 nobis ostendit N 27 Iohannis]add. enim 0 baptismum enim (om. a) Inhannia av impiorum MN )

363
enim oculus est, quem dominicae passionis umbra tuetur et protegit. aliud ergo Aenon. aliud Ain: in Aenon baptizatur conscius grauium delictorum, qui autem purum oculum e gratiam suscipit spiritalem.

et inperfeetae fortasse animae oculus suppliciorum est, perfectae autem oculus gratiarum est purior atque sincerior. qui significatur hac littera, ad quam iusti forma dirigitur. quia inperfecta peccati tantummodo iudicium declinare desiderat, perfecta uero meritum regni caelestis adquirere. praesumimus tamen, eo quod utrumque oculum una anima habeat, et oculum suppliciorum et oculum gratiae. laeuum oculum suppliciorum, dextrum gratiae, quia non a primo homines possunt esse perfecti. sed per processum uirtutis ascendunt. ante igitur unaquaeque anima quasi ad baptismum Iohannis uenit.

ut praemittat paenitentiam delictorum, et in processu paulatim. ubi Sua peccata defleuerit, spiritali abluta baptismate Christi accipit sacramentum. unde uidetur et in Canticis canticorum ecclesia praedicari, cui dicitur: cor nostrum cepisti, soror mea sponsa, cor nostrum cepisti uno ab oculis tuis, ut iste oculus gratiae sit, qui Christi sibi pleniorem adquisiuerit caritatem.