Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

qui dicebat, quia, etsi oporteret eum pro Christo mori, non eum relinqueret aut negaret. tollamus ergo crucem domini quae configat carnes nostras, peccatum destruat. est timor qui configit carnes: nisi quis tulerit crucem suam et secutus me fuerit, non est me dignus. ille enim dignus qui habet Christi timorem, ut crucifigat carnale peccatum. hunc timorem sequitur caritas, quae consepulta cum Christo non diuellatur a Christo, moriatur in Christo, adtumuletur Christo, ut cum Christo resurgat.