Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Incipit littera sexta decima \'Ain\', cuius interpretatio est \'oculus\' siue \'fons\'. oculus utitur uidendi munere, sed saepe uidemus ea quae conplacent et saepe quae displicent, nec in eo oculi est uel culpa uel probitas pro eorum qualitate quae uiderit; oculi est enim officium nuntiare quod uiderit. est sane uel offensa uel gratia, si aut delectetur suauibus aut offendatur aduersis. ideo frequenter oculus suppliciorum dicitur, oculus temptationis, oculus haedi, oculus uitulae, oculus generationis aut fons generationis.