Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

non tunc abstulit omnes Iudaeae fortes dominus, quando in Babyloniam regionem captiuus ductus est populus Iudaeorum, sed quando Christus aduenit et libertatem animae suae captiua non uidit, nesciens grauibus incuruata peccatis mentis suae erigere ceruicem et quaedam fidei colla ad lucem cognitionis adtollere. ideo lacus factus est Iudaeis passio saluatoris, quae gentibus portum salutis ostendit, quia crux domini non credentibus praecipitium est, uita credentibus. hac ratione praemisit \'audi\', ut futura cognosceres.

Alio quoque loco litterae huic ista subiecit: tenuerunt super te manus omnes transeuntes per uiam, sibilauerunt et mouerunt caput suum super filiam Hierusalem; haec est ciuitas, dicent, corona gloriae et iucunditas uniuersae terrae a e. passionem saluatoris prophetans reliquit deflere Hieremias [*]( 9*Thren. 1, 15 22*Thren. 2,15 ) [*]( 1 animi 0 quae examinatJ/Ta habent MNTa 5 quod 0 6 igitnr] enim Ú 7 Tiirenisj add. suis 0 banc Mm2N, om. cet. av (audi = 2apx) 12 iocum A uirginis Ob 15 captiuam OPb .16 incuruatam Ov 17cogi- tationis O 18 portam OP porta R 19 preeium Mml 20 est] add. sed a uita] ita. A cognosceret eodd. av, corrext 24 capud M 25 est om. M dicentes pt 26 et] ut G uel MNPB iocunditas GMOPBa 27 passionem] add. domini a propheta reliquit PtnlR prophetare liquet GrMml prophetari liquet MmZNOPm2Tav, add. et codL praeter A, av deBeri MNOPm2Tav ab (aO) hieremia GMNO PRTav, add. non MNTa )

332

excidium Iudaeorum. quod cum ex aliis tum ex illo intellegi potest, quia in posterioribus habet: spiritus ante faciem nostram Christus dominus conprehensus est in interitu nostro, sub cuius umbra diximus: uiuemus inter gentes. quid hoc manifestius, quando et nomen expressum est et conprehensio inter manus persequentium perfidorum est declarata et umbra uiuificans et gratia gentibus conferenda descripta est?