Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sed etiam ipsa uerba significant quae in euangelio de passione domini legimus, quia hoc loco mors eius adnuntiata est per prophetam. sic enim Matthaeus scripsit: transeuntes autem blasphemabant eum mouentes capita sua et dicentes: uah qui destruebat templum dei et in triduo illud reaedificabat! libera te, si filius dei es. uulgus populi cum insultat alicui, sibilare consueuit.

simul quia uocem non habebant, qui uerbum negabant, sicut inrationabilia animalia sibilabant et ideo transibant uiam qui in uia stare debuerant. non stabant ergo quasi constantes, sed transibant quasi mobiles. iusti autem pedes stabant in atriis Hierusalem, in quibus perfidi stare non poterant et ideo praeteribant, sicut Marcus significauit. praeterit umbra, non ueritas. dies eius sicut umbra praeterit qui obliuiscitur, qui derelinquit. sed et transire infideles legimus, sicut est illud:

et uindemiant eam omnes transeuntes uiam. quis enim nisi perfidus despoliat uineam Christi t sed et alibi seriptum: et non dixerunt transeuntes uiam: benedictio domini super uos; stantibus enim dicitur: ecce nunc bendicite do dominum. tamen et in bono legimus transire, ut est illud Moysi: transiens [*]( 2*Threm 4, 20 ll*Matth. 27, 39-40 19 cf. Ps. 121, 2 20 cf. Marc. 15, 29 21 cf. Ps. 143,4 23*Ps. 79,13 25*Ps. 128,8 27 Ps. 133,1 28*Ex. 3, 3 ) [*]( 1 cum] tunc 0 tum] istam PB 4 in cm.GMmlNPRml 11 matheus AMNOP 13 destmit Pm2Rm2 14 illum AN reaedificat AOPm2R aedificabat GMmlNPml aedificat Mm2 te] add. ipsum P 18 debuerant] consueuerant Mm2NPT eonstantes] add. nonstabant AR transiebant Mal. 20 ideo] atU. non M 22 praeteriit G praeteriet MN P praeterierit R alt? qui] quod a deiinquit GN Ta 24 despoliauit M dispotiat NOPRml 27 domino Nav 28 Moysis v )

333
uidebo hoc uisum magnum, et qui uidit impium exaltatum ultra cedros Libani: transiui, inquit, et ecce non erat, et nemo dicit seruo: transi, recumbe.