Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

cantas enim culpam et omnia peccata mortificat, caritas sicut mortis ictus interimit; denique morimur flagitiis atque peccato, dum domini mandata diligimus. caritas deus est, caritas dei uerbum est, quod est ualidum et acutius omni gladio acutissimo usque ad diuisionem quidem animae et spiritus artusque et intima penetrans medullarum. est durus ergo zelus caritatis qui non cedat inferis, cum pro dei zelo unusquisque nec suis parcat.

his clauis caritatis configatur anima nostra et caro nostra, ut et ipsa dicat: quia uulnerata caritate ego sum. habet ergo clauum suum caritas, habet gladium suum quo anima uulneratur. felix qui hoc gladio meruerit uulnerari. haec sunt uulnera quae osculis praeferuntur: utilia uulnera amici quam uoluntaria oscula inimici.