Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

His configitur clauis qui pro Christo commoritur, ut cum Christo resurgat; his configitur clauis qui mortificationem domini [*]( 1 ef. Gal 2,19 ll*Gen. 6, 3 20*Act. 9, 5 23*Ioh. 20, 25 27 cf. II Tim. % 11 < 28 cf. II Cor. 4,10 ) [*]( 2 confixus] add. est Mm2N hixoriam Rml destruit Ptnl 3 serpentinis AOR 4 peccandi M 5 uacandi APmlR 6 spiritalis] christi talis AGNPR christi spiritalis M 7 crucis dominicaeau SsintOPRv ll*amorisA haut OBml 13 quia 0 heae AR cruci hae carnes Nav 14 contingantar 0 dei nostri] domini Na 17 claue Rml 18 scimus ARm1 19esse spiritales O 00 contra M 21 stimulatur Mml 25 clauorum] add. non credam fim2 cupiditates a 26 perfectae oм.O quaerentes Mtn20 27.29 his—resurgat post his—portat tr. A pro om.Oav )

351
Iesu in corpore suo portat; his clauis configitur qui meretur audire dicente Iesu: pone me ut signaculum in cor tuum, ut sigillum in brachium tuum, quia ualida est ut mors caritas, durus sicut inferi zelus.

infige ergo pectori tuo et cordi tuo signaculum crucifixi, infige et brachio tuo, ut opera tua peccato mortua sint. nihil in his criminis reuiuescat, nihil resurgat erroris. fortasse hanc imaginem claui non solum timoris, sed etiam caritatis adfigunt, quia ualida est ut mors caritas, durus sicut inferi zelus. non te ergo offendat duritia clauorum, quia est duritia caritatis nec ualidus clauorum rigor, quia ualida est etiam caritas sicut mors.