Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Adiuua a me, inquit, et saluus ero et m editab or iustificationes tuas semper. qui sperat, prae- sumit iuuari; ubi autem adiumentum dei, ibi certum salutis axilium. supra dixit: adiutor meus et susceptor meus es tu, hic iterum iuuari petit, quasi dicat: \'sine cessatione me adiuua. non mihi satis est quod poposci, iterum peto ut saluus fiam. hic- non magna, non uera est salus. tunc saluus ero, cum fuero in [*]( 12 Match. 14, 16. 15, 32 15 cf. Ps. 22, 5 20*Ps. 118, 117 23*Ps. 118, 114 ) [*]( 1 sperandi NTa 2 ab expectatione te confundat 0 3 regnum] regnum est M est regnum NTa 5 non habet res ista AR indutias PR indacias cet. av etiamj tamen O 6 dicat tibi av 7 ne M 8 dicat tibi av 10 non] ne 0 nani] non GMmlPR 11 discipulos] add. suos AOu 12 dante Aml aos om.GMm1OPR 13 illum-manduea om.M ante] autem 0 14 dominice Rtnl 15 illum Rml 16 peccatorum Ov saeculi huius av 17hec Rml 18 titnbabat Pml surgit 0 2U praemUtuni V AGR sequitur uersus V 0 sequiturv salus 0 meditabor] add. in GmlR 23 pr. meus m-AOv aU. meus om.MN 26 paradyso AMm2PR )

346
paradiso, cum uiuere coepero inter electos tuos angelos, cum laqueos terrae huius euasero\'.

Sed ne forte adiuti in necessitatibus postea in prosperis positi neglegamus, docet nos inmemores beneficiorum caelestium nequaquam esse debere, sed meditari iustificationes domini, ut et, cum boni operis aliquid fecerimus, semper tamen nostra ei peccata fateamur; haec enim est iustificatio domini. denique Pharisaei non iustificauerunt deum, qui baptizari baptismo paenitentiae noluerunt.

ergo ille iustificat, quem suorum paenitet delictorum; quem enim paenitet, confitetur, ut est illud: tibi soli peccaui et malum coram te feci, ut iustificeris in sermonibus tuis. ideoque publicanus magis iustificatus exiuit e templo, quia Pharisaeus se iustificabat suas iustitias praedicando, publicanus autem iustificabat deum iniquitates proprias confitendo. ergo qui meditatur iustificationes domini, semper humiliatur, non