Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Alia interpretatio (habet: non erubescere facias). non erubescet qui sperat in Christum; ideo qui bene sperat dicit: in t e confido; non erubescam. et bene ait \'confido\'; [*](3 cf. Col. 3, 3 7 cf. CoL 2, 14 11 Rom. 5, 5 23 II Cor. 7, 5 25*Ps. 118,116 27 Ps. 24,2 ) [*]( 3 oerbi] ubique Rm2 in] cum 0 4 et om.a sedit AGPR est a ehristo 0 5 deo dicere 0 domino a 6 adiungeret] add. secundum eloquium tuum Ptn2 ut] add. hoc MOav audiremus GMmlRm2 adderemus 0 4 cyrographo (—fo) codd., item infra passim eumuenimus A qui] quoniam a 12 subministrat AOR submiaistres μ qui Ma 15 spem quae Ma alt. quae] qui te R 16 fraugimus Rml si] sed si a 18 anferas] non proferas Pm2 22 spes est O 23illud] add. audi A 25 habet—facias om. codd. 26 erubescit 0 ideoque. qui om.Mml )

345
robur enim spei nostrae et quaedam sperantis auctoritas confidentia est. spera igitur semper, et nemo te ab expectatione confundit. expectatio nostra uita aeterna est, expectatio nostra regnum dei, angelorum consortium, benedictiones sunt spiritales. spera cotidie; finem ista res non habet, nescit indutias.

spera etiam positus in aduersis. si quis tibi dicat aliqua forte necessitudinum amissione percusso: \'quid tibi prodest iustitia tua ?\', tu tamen spera, non deficiat fides tua. si quis tibi dicat: \'quid tibi cotidiana profuere ieiunia, quid castitas corporis, pudor mentis? ecce sicut iniustus et impius uulneratus es\', non deficiat fides tua. nam etiamsi infirmus es, fidelis -tamen sollicitus est pro te Christus; dicit ad discipulos; date illis uos manducare, ne deficiant in uia.

habes apostolicum cibum; manduca illum, et non deficies. illum ante manduca, ut postea uenias ad cibum Christi, ad cibum corporis dominici, ad epulas sacramenti, ad illud poculum quo fidelium inebriatur affectus, ut laetitiam induat de remissione peccati, curas huius saeculi, metum mortis sollicitudinesque deponat. hac ergo ebrietate corpus non titubat, sed resurgit, animus non confunditur, sed consecratur.