Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

spera etiam positus in aduersis. si quis tibi dicat aliqua forte necessitudinum amissione percusso: \'quid tibi prodest iustitia tua ?\', tu tamen spera, non deficiat fides tua. si quis tibi dicat: \'quid tibi cotidiana profuere ieiunia, quid castitas corporis, pudor mentis? ecce sicut iniustus et impius uulneratus es\', non deficiat fides tua. nam etiamsi infirmus es, fidelis -tamen sollicitus est pro te Christus; dicit ad discipulos; date illis uos manducare, ne deficiant in uia.

habes apostolicum cibum; manduca illum, et non deficies. illum ante manduca, ut postea uenias ad cibum Christi, ad cibum corporis dominici, ad epulas sacramenti, ad illud poculum quo fidelium inebriatur affectus, ut laetitiam induat de remissione peccati, curas huius saeculi, metum mortis sollicitudinesque deponat. hac ergo ebrietate corpus non titubat, sed resurgit, animus non confunditur, sed consecratur.