Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

etsi operarentur iniquitatem, possent tamen euangelica praedicatione conuerti? aut certe nisi ita accipimus, accipiamus quia, sicut ille qui non honorat patrem iniquus est, idem tamen secundum illud exosus patrem, quod scriptum est: qui non odit patrem aut matrem aut fratres aut sorores aut animam suam, non potest meus esse discipulus, etiam laudabilis habetur, sic et iste iniquos odio habuit, eodem modo et eos oderat quo patrem praeuaricantem aut animam suam, praeferens uidelicet uitae huius suauitati gratiam Christi.