Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sequitur uersus secundus: adiutor e t susceptor meus es tu, ei in uerb um tuum spero o. adiutor per legem, susceptor per euangelium. quos lege adiuuit, in carne suscepit, quia scriptum est: hic peccata nostra portat, et ideo in uerbum eius spero. Graecus tamen ἐϕήλπισα habet, quod est \'supersperaui\', quod de eo dicitur qui semper addit ad sperandum et, cum sperauerit aliquid, iterum sperat et spe proficit, extendens se semper ad superiora et ea quae praeteriit obliuiscens.