Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

quoriun gratia ut dulcis ad amorem, ita facilis ad lapsum plurimos a martyrii consummatione saepe reuocauit. denique saepe cognouimus, quoniam, quem formidolosa carnificum pompa non terruit nec diuisi lateris sulcus infregit nec ardentes laminae a triumphalis fortitudinis abducere rigore potuerunt, eum inter sacra iam praemia constitutum uxor tenerae subolis oblatione miserabilis unius lacrimae miseratione decepit. Samson captus est per uxorem: numquid tu fortior? Salomon captus est in uxore: numquid tu sapientior ? ille igitur, cuius sapientia totis celebratur saeculis, factus est insipiens, quia nimium amauit uxorem.

Quid de fratribus dicam ? experta est in liberis et prophetae domus detestabiliora oscula quam odia esse fraterna. itaque fratricidium quidem pater fleuit, sed magis est indignatus incestum. denique licet parricidam, percussorem tamen reuocabat incesti.