Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Tempus igitur amandi tempus odio habendi, hoc est tempus martyrii, quando ea quae diuina sunt omni caritati necessitudinum praeferenda sunt, tempus belli, quo etiam bellum pro Christi nomine perfidis pignoribus inferamus, tempus pacis, quia in pace locus eius. denique ipse in euangelio euidenter exposuit, qua ratione nostros debeamus [*](13 cf. Indd. 16 14 cf. III Reg. 11 17 sqq.] cf, II Reg. 13.14 21*Eccle. 3, 8 25 Ps. 75, 3 ) [*](dsf.A) [*]( 1 quod 0 incorreptae R 5 inflexerit 0 consiliatricula GNPmlRa 6 non liberos O Potia ita] add. esset a lapsum] add. quam a 10 lammninae triumpliali N 11 deducere GM rigore abducerc (deducere v) Oav 12 subolis Rm2 sobolis cd. av oblatio GM 13 sampson P 14 sapientior] add. es Rtn2 17 libris GMm1NPm1Rm1 18 detestabiliora] add. inimici Tm2a fratIicidium- 19 denique om.PR pacricidiun Ov 19 pater quidem Nav 20 parricidam licet OPB parricidam om.6 percursorem G incesti (ineeatum 0) reuocabat Ov incerti Pm1Rm1 22 omnia OPR.. )

341
odisse, dicens: qui diligit patrem et matrem plus quam me, non est me dignus.

non dixit indignos esse qui parentes suos diligit, sed eos indignos ait, qui plus parentes quam Christum diligunt. si enim ideo deferimus parentibus amorem, quia nostrae generationis auctores sunt, quanto magis Christum amare debemus, qui ipsorum est auctor parentum! isti dederunt quod non potestatis est, sed ministerii sui; Christus donat salutem, qui parentum beneficia conseruat.