Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

de hoc mundo exeant, Christo occurrant, paratae adsint facibus ardentibus relucentes. quasi angeli Christi haec loquuntur: \'non potestis uidere claritatem eius et gloriam eius, nisi egrediamini humanae fragilitatis curps, filiae Hierusalem\', quasi dicant: \'quid uiuentem

inter mortuos quaeritis?\' non intra hunc mundum quaeritur Christus, qui supra mundum suos uoluit esse discipulos. quae est corona qua coronatur Christus nisi corona gloriae? Ioseph coronam habuit castitatis, Paulus iustitiae, Petrus fidei — singularum uirtutum coronae sunt —: solus Christus habet coronam gloriae qua eum ecclesia coronauit. in hac corona omnes coronae sunt, quia gloria non portio unius coronae, sed praemium omnium coronarum est.