Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Tertia traditione mouerunt caput suum, hoc est Christum qui est caput suae plebis: caput eius aurum cephaz. unde Aquila petram aurum dixit, Symmachus lapidem aureum, quod significat stabilem eminentemque sapientiam. corpus Christi ecclesia est. huius \'caput aurum\' sapientia pretiosa sanctorum est, hoc est uiri iusti atque prudentes. crines eius abietes, nigrae sicut corax, de quo alibi ait: capillamentum tuum ut grex tonsarum. ideo [*](2*Cant. 3,11 9 cf. Luc. 12, 35 11 cf. Ioh. 17, 24 12 cf. Luc. 24, 5 21*Cant» 5,11 22 Aquila et Symmachus Cant. 5, 11 24 cf. Col. 1, 24 25*Cant. 5,11 26*Cant. 6,4 ) [*]( 2 egrediemini Rml, add. filiae syon Ta 3 qua] quum Mtnl 5 iocunditatis Mm2NOPRa 6 cogitationem GMNOPRT 7 alt. et om. a 8 affectus G affectis Rml et om.G et aff ectus lubrici MN PTa lOChristi om.B hoc GOPRa locuntur GMm1OP loquantur Mm2Rm2 11 et omJiMNOPav 18 qui ARml quae Rm2 21 aureum Mm2 ephaz A ∗epha∗P eephas cet. av 22 unde] add. et ANPav petra G petrum T 23 significabat AGMR 24 caput om.O, add. ut GOR aureum Mm2, add. id est av 26 abietis codd. coruos Mm2 coruus O torax a 27 tuum om.AGO )

337
capillamentum, quia uirtus omnium sensuum in capite est; oculi enim sapientis in capite eius.

profunda igitur doctorum prudentia, quae potest ea quae obscura sunt reuelare et alta aperire sensuum. et huiusmodi disputatores crines ecclesiae sunt, sicut pulli coruorum, quibus dominus escam dat, sicut dedit sancto Iacob a iuuentute eius et eum pauit. hos altos ac profundos ubertate doctrinae pascit dominus caelestibus sacramentis.