Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Denique et Iohannes lucerna erat, sicut dixit de eo dominus. ille erat lucerna ardens et inluminans. bona lucerna quae lumen accipiebat a Christo, ut lucere posset in hoc saeculo, merito ardens, merito inluminans, quia erat nuntius Christi, inluminans praedicatione fidei pectora singulorum. sed et istis [*]( 2 ct Matth. 25, 1-12 10 loh. 3, 20 16 sqq.] ct Matth. 6, 22—23. Luc. 11,34 25*Ioh. o: 35 ) [*](def.A) [*]( 2 fidi M, aid. non R desistit 0 deficit Rml 5 corpore constitute 0 6 exclusi Rm2 8 lucet OR 9 tmi om.M 12habeamus OPR tuis] nosteisOPJS 14 suis om-M o om Mml lampadas PRml 15 unguite P cafHd ^ oleum mentibus nostris OR 18 lux est] add. quia ORv ipse OR 20 in te] in Mm1Rm1,del. R,om.NOv est tenebrasa a 21 eat] eritTa 23 possamus Rm1 24 dominus de eo av 26 possit GMPm1Rm1 27 qta MNa )

303
lucernis dedit ut lux mundi essent, dicens ad apostolos: uos estis 1 u x m u n d i. ergo si gloria sanctorum nunc sicut lucerna, nunc sicut lux mundi fulgebat in hoc saeculo, quid dicimus de uerbo dei quod et lucerna est pedibus meis?

Et fortasse, ubi non sunt tenebrae, non est lucerna uerbum dei, sed supra lucernam, quia lux est. tenebrae his non sunt qui uident lucem; denique tunc iusti fulgebunt sicut sol i n reg no patris sui. et fortasse secundum legem lucerna est uerbum dei, secundum euangelium lux magna est.

Iudaeis lucerna est et lucerna sub modio. lucet lex, sed non uidetur, quia operta eorum doctrina est et contagione uitiorum et caecitate perfidiae; populo autem ex nationibus lux est. denique populo qui sedebat in regione umbrae mortis lux orta est. aperi igitur fenestras tuas, ut splendor tibi magnae lucis introeat. paratum fac candelabrum tutum, ut lux tua non operiatur integimento corporis tui et mensura terrenae huius fragilitatis, sed supra mensuram corporeae infirmitatis animae tuae uirtute praefulgeas.

aut si ad mensuram teneris, uide ne superefficiant ipsae mensurae, ne superefficiant, sed bonis seminibus sint contentae. non sit otiosus sermo tuus, non ferietur et uacet uerbum tuum, ne fiat lucerna sub modio. potens est deus qui super candelabrum constituat lucernam tuam, ut luceat omnibus qui in domo sunt, ut qui ingrediuntur lumen uideant. candelabrum principale nostrum est.

pone sermonem in principali tuo, et omnibus lucet qui ingrediuntur in ecclesiam. accipe et aliud candelabrum. considera os tuum, considera et sermonem tuum. nonne os tuum candelabrum est et uerbum tuum lucerna est, cum de tuo ore profertur? haec lucerna semper tibi luceat, hoc est: uerbum tuum luceat et numquam extinguatur. [*]( 1 Matth. 5,14 4 cf. Ps. 118, 105 7*Matth-13, 43 10 cf. Matth. 5,15 13 cf.Esai.9,2 18 cf- Luc. 6,38 19 ci Matth-12, 36 20 cl Matth. 5,15 21 MattL 5, 15 22 Luc. 11, 33 ) [*]( "9-4 ) [*]( 1 ad om.R apostolis Rm2 3fulget MNPm2a dicunt E oestom.0 6usv 8 soi] mei N eorum a 11 contagione edd. uett. b cogitatione codd- ap 12 ex nationibus]nationum a 13hortaGP est]add. eisO Rav15 integumento av amensuraeGO huiusom.R 17 ueritate GMNOPR praefalpatO 18 supereffluat ipsa mensura 0 ne supereffluant om.O 19 bonis} add. conserta O sint]sine O sina R 21 supra a 22utom.P etqmingrednmturuta 25 lucet] pergit A luceat Ov 27 cum] cor Gml 28 ore tuo Omlav )

304

Quaeris ut doceam, quomodo non possit extingui? scriptum est: lumen iusti semper inextinguibile est, lumen autem impiorum extinguetur. hoc lumen erat lucernae quae lucebat in tabernaculo testimonii et hodie quae lucet in ecclesia, uir sapiens. hic est oculus ecclesiae qui non dicit manibus, hoc est operantibus sed non acutis ad intellegendum: