Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

non estis mihi necessarii. ergo super candelabrum lucebat qui dicebat: nostra autem conuersatio in caelis est. nam et Dauid iam tota mente conuersabatur in caelo et adhuc tamen dicebat: lucerna pedibus meis uerbum tuum. aut fortasse quasi bonus magister mihi praeire cupiebat, ut lumen sequi discerem et illius pedibus ambularem.

--.___J.....nn.In ostendit ergo mihi lucernam sequi discere in istius ignorantiae, in istius operimenti corporei tenebris constituto, ut Christum sequens nullum lapidem offensionis incurram. errabat Petrus in tenebris ignorantiae, negabat Christum esse moriturum, quia adhuc non uidebat moriturum et resurrecturum esse pro nobis. conuersus a

-eum dominus: uade retro post me. ostendit illi lucernam quam deberet sequi, \'post me\' dicens. secundum uerbum dei confirmatus est, postea coepit inhaerere Christo timens ne iterum aliquo laberetur errore. nonne et ipse, sicut qui dicebat: lucerna pedibus meis uerbum tuum, ad hanc lucernam festinauit, cum diceret in mari: domine, iube me uenire a te super aquam? sed quia non sequebatur lucernam, motus. est atque titubauit, naturae uehementioris mole turbatus. [*](2*Sap. 7,10 3*Hiob 18, 5 4 cf. Ex. 27,20—21 7 I Cor. 12, 21 cf. Matth. 5, 15 8 Phil. 3, 20 10.21 Ps. 118,105 15 cf. Ps. 90, 12 18*Matth. 16,23 23*Matth. 14,28 ) [*](1 possis AGmlMmlR 4 pr. quae] quod O alt. quae] quod O, eras. R 6 ope- rantibus] add. cum sit quidem angustiis opertus Tm2a sed non acutIs om.-+ acutis] angostos GPTa angnstiis MmlN angustis Mm2 8 qui dicebat om. MNP 9 nam et—11 tuum om.O iam tota mente iam M tota mente iam Nav 11 tuum] add. domine GM 12 discernem (ste)0 13 mihi] add. hanc Ov utse qui M sequar 0 discerem MNml sequi discere] hanc sequar a ignorantiaej add. tenebrisO all. in istius del. R, ante corporei ir. Rm2a 14 openmento AOMmlOPRTa corporeae AGMmlNPT corporis OBm2a tenebris om. O constitutus GMNOPRTa 19 secutus AOav, cf. eap. 23 inii. et Ps. 118 passitn (xaxa τό λóγιον) 20 est om.0 21 sicut O, om. eei. av 22 lucernam] add. pedibusO 25 more 0 )

305

Sequamur ergo lucernam hanc sicut lucernam et sicut in nocte ambulemus ad lumen. multae foueae, multi scopuli in istius saeculi caligine non uidentur. praefer tibi lucernam quam propheta monstrauit, uide quo debeas transferre uestigium, contuere ubi pedem ponere mentis internae.

per singulos cura sit gressus, nulli credas tuum nisi praeeunte lucernae istius luce processum. et ubi putas quod luceat gurges est, uidetur lucere, sed polluit, et ubi putas solidum esse uel siccum, ibi lubricum est, si lucerna tibi longius sit. sit ergo tibi fides itineris tui praeuia, sit tibi iter scriptura diuina; bonus est caelestis ductus eloquii. ex hac lucerna accende et tu lucernam, ut luceat interior oculus tuus qui lucerna est tui corporis.

multas habes lucernas; accende omnes, quia dictum est tibi: sint lumbi uestri praecincti et lucernae uestrae ardentes. quia multae tenebrae, multae lucernae sunt necessariae, ut meritorum nostrorum in tantis tenebris lumen eluceat. istas lucernas lex significauit semper lucere debere in tabernaculo testimonii, non illas quas Iudaei accendunt cotidie. illae sub umbra lucent et extinguntur cotidie, quia quod faciunt non uident, quod legunt nesciunt, accipientes secundum litteram quod praecipitur secundum spiritum.