Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Possumus hoc etiam de prophetia sancti patriarchae Israel cognoscere. nam cum dexteram suam posuisset super Ephraim. sinistram autem super Manassen et conuertere eas Ioseph aetatum consideratione uoluisset, ut dexteram patris super caput Manasse senioris filii conlocaret. noluit et dixit: scio. fili: et hic erit in populum et hic exaltabitur. sed frater iunior maior illo erit. in quo maior ? in eo utique. quia benedictione praelatus est, dicentibus posteris. hoc est Ephraim: faciat uobis deus sicut Ephraim et Manassen.