Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Quae sint igitur istae manus, consideremus. in Canticis habes: laeua eius sub caput meum e t dextera eius conplectetur me. hoc loquitur sponsa de Christo. anima de uerbo dei: Christus autem idem est uerbum dei atque sapientia. beata ergo anima quam complectitur sapientia. magna est sapientiae manus, magna dextera totam complectitur animam. [*]( 2.11 *Ps. 118,109 4 Ps. 118,109 15*Prou. 21, 1 20 cf. Ioh. 10, 28 21 cf. Ps. 101, 26 24*Cant. 2, 6 26 cf. Apoc. 19, 13. I Cor. 1, 24 ) [*]( 1 docere A31m2Ra semperintenderit av 2 dicere]add. Y AN 7 meror GmJ merior Gwi2 mereor R 8 obtrectatione AR iis v 9 ego—10 oblitos sam om.A, post pro anima mea lin. 11 tr. GMNPRTa 11 pr. mea om-Pm1R 14 QBlt post speret tr. O 15 dei] add. est NOav 16 rectori R suo AR 17 hk O 18 et om.GJINPRmla sit] add. ne AR non] ne 0, exp. Rm2 24 sub] in GMm1N capud M capite meo Cfv 25 complectitur Mm2Na bace av 26 idem om.O alt. deiom.PR )

319
tota enim munita est quae desponsata uerbo est dei; plenitudo enim sapientiae timere deum. quae ergo deum timet anima pleno se munit ipsa praesidio. mittit sapientia laeuam suam sub collum eius, dexteram autem in complexum eius. utrumque [*]( 2 ) quidem brachium eius ad utilia extenditur. habent tamen propria sua singulae manus sapientiae; in dextera eius longitudo uitae est. in sinistra autem diuitiae et gloria. bonis utique manus utraque dotata est dotibus, in eo tamen habent uarietatem sui muneris. quod et praesentia et futura tempora conprehendunt, ut laeua praesentium remuneratrix. dextera futurorum sit.