Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

mundum meritis suis eminent. isti sunt de quibus dicitur: de hoc mundo non sunt sicut ego non sum de hocmundo, quia supra mundum sunt qui Christum secuntur. conuallis autem mundus est, ideoque disposuit in ualle fletus, eo quod in hoc mundo fletus sint lacrimaeque. et prouidens dominus disposuit in hoc mundo testamentum suum, ut magis hic fleamus peccata nostra quam flenda seruemus.

Pascua nostra etiam isti uersiculi sunt, de quibus hodie tractaturi sumus, in quibus Dauid dicit: pascebam oues patris m e i, ostendens ueram lucernam, discens humilitatem. in talibus pascuis uerus Dauid, uerus humilis et manu fortis, qui non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo, sed semet ipsum exinaniuit et homo natus per uirginis partum humiliauit se usque ad mortem, oues patris sui diuina praedicatione pascebat, cum secundum scripturas suum probaret aduentum, cum quinque panibus et duobus piscibus hominum milia multa satiaret.