Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

carpis illic nouum florem, qui bonum odorem dedit resurrectionis; carpis lilium, id est splendorem aeternitatis; carpis rosam, hoc est dominici corporis sanguinem. bona etiam pascua uerba sunt scripturarum caelestium, in quibus cotidiana lectione pascimur, in quibus recreamur ac reficimur, cum ea quae scripta sunt degustamus uel summo ore libata frequentius ruminamus. his pascuis grex domini saginatur.

Bona etiam Christi pascua, qui pascit in liliis, in splendore sanctorum; bona pascua etiam montes conuallium; nam et in his pascitur Christus sicut capreolus aut hinnulus ceruorum. montes sunt conuallium sicut luminaria istius mundi sedula humilitate fulgentes, qui uirtutum diuersarum praestant cacumine et supra [*]( 13 Ps. 22,2 22 d. Cant. 2, 16.6,2 cf. Ps. 109, 3 23 cf-Cant. 8,14 20 cf. Phil. 2,15 ) [*]( det.A ) [*]( "1 domine om.MNOv lux a 4 elimenta BMI 6 hisdem SORIa iisdemv 7 declarentes Mml 8 eius] ex Rml huiuij eias GMNPBmla. ea. Rtn2 9 prophetatur codd. praeter 0, a 11 interpretatio quae est pascua (add. eorum a) hoc est fidelium quae sunt pascua nisi Ghristas (quae est—all. Pascuainras.T) Ta 12 pascuis om.Pml 14 diuina sacmmentaNav 16 id est 0 idem R in quo sit GMa quod sit NT quo sit P hoe est u splendor OMNPTa 17 dominiG 18 uerba]bona R libriGMOav 20 ruminamur Mm1 22 liliisJ add. hoc est a 23 nam et-25 conualiium om. codd. praeier O,a 26 eaenmin Gml cacumen Gm2M cacumina NOPR et] ex M )

300