Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Nec otiose hoc positum puto, quia uoluntaria oris sui placere desiderat domino. multi prophetae, sed non in omnibus oris uoluntaria placent. excusabat Hieremias dicens: qui es dominator domine, ecce nescio loqui, quia iuuenior sum e g o, et dixit ei dominus: quocumque misero te abibis et secundum omnia quaecumque mandauero tibi loqueris.

uerecunde propheta aetatem corporis praetendebat, ne exequendis caelestibus imperatis inpar esse adulescentia deprehenderetur. sed deus, qui morum magis quam annorum considerandam iudicaret aetatem et in iuuenali corpore maturitatem robustae sapientiae in suo seruulo praeuideret, ait: noli dicere quia iuuenior sum ego, hoc est: prohibuit eum iuuenalis aetatis contemplatione uires suas perpendere, cui fides canitiem sapientiae ministraret.

et iterum in posterioribus cum dixisset idem propheta: seduxisti me, domine, et seductus sum. et dixi: non nominabo nomen eius et non loquar in nomine eius ultra, 23 addidit: et factus est in corde meo ut ignis ardens flammans in ossibus meis et dissolutus [*](4 Esai. 6. 8 5 Rom. 10, 20 8 cf. Ps. 118,108 10*Hier. 1, 6 12.19*Hier. 1, 7 22 Hier. 20, 7 23.25*Hier. 20, 9 ) [*]( 1 qui] denique 0 2 et om.O affectum sciret 0 4 missus est MNav 5 dictum est de eo O audit Am20PRmla 6 ubere A 7 implebit Rml 8 otiose] ideo O sui] me Gml, eorr. ml 9 deo AR non om.v 10 qui] quis JJINOav 12 dominus] add. noli dicere quia iunior (iuuenior av) sum ego, quia ad omnes ad OTav quodcumque ilml quoscumque OTav 13 adibis a 15 ne] nec in 0 exsequendis GJfNR 16 adu(-o-22)lescentiae AM deprehenderet N deus] add. ut AOv, post morum add. a 17 iudicaret aetatem (aet. iud. P) considerandam NPav in om.AGMNOa iuuenili GJINOPmZ Rm2av 19 quia om.av 20 prohibere G iuuenilis GMNOPtn2Rav 21 posteribus 31 25 est] sum 0 meo] me 0 )

316
4 sum undique et ferre non possum. aduertimus igitur quod his etiam, qui excusandum aut officium suum certa aliqua causa negandum putauerint, dominus tamen noster aut rationem persuadeat aut cupiditatem propheticae reuelationis inspiret, ut ad subeundum officium uoluntate concurrant, non necessitate concedant, quo merces ad eos integrae deuotionis possit plenior peruenire. prophetauit et Caiphas: quia expedit unum hominem mori pro populo, sed hoc uoluntarium oris ministerium non erat. quia loquebatur inuitus. denique quid diceret nesciebat.