Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

dedignabatur alieni, ne alterum fructu uoluntatis propriae defraudaret! recte ergo Dauid ait quasi propheta: uoluntaria oris mei conproba, domine, oris sui offerens domino sacrificium uoluntarium, eo quod ut apis illa prophetica bonos flores colligere ore consueuerit, fauos ore fingere, mella ore conponere et ex herbis suauibus ore filios legere, quae, cum sit, inquit, robore infirma, sapientiae praedicatione substantiae suae producit aetatem. quod sit istud uoluntarium oris sacrificium, recognosce: imola deo sacrificium laudis.

Expectat dominus uoluntarios ministros. denique in libro Esaiae dicit dominus: quem mittam? utique seruulo suo poterat imperare, quem dignum qui mitteretur inuenerat, sed [*](2 cL I Cor. 9,21-22 10*Phiiem. 12-14 16 cf. Act. 9, 15 18*Ps. 118,108 22 cf. Uerg. Georg. 4,200. Ambros. Hexaem. V 21, 67 *Prou.6,8° 25 Ps. 49,14 28 Esai. 6, 8 ) [*](1 factxis est 0 2 lucrificaret 0 lucraret PmlR iis v tenebanturO 4 mfirmioribus 0 5 assumptionem A 7 epistola codd. au 14 facere uolui MNBav 18 ergo om.N 19 deo R 20 ut om.MN apes NPm2KaTa 21att. ore] ora A 22 erbis 31 suauibus herbis N filios] flores GMNOla 24 quid AR iilud M 25 immola] add. inquit av 27 uoluntarius Jlml 29 maluit] add. enim AR )

315
luit eum spontaneae oblationis non fraudare mercede, Qui ut ipse se offerret praestolatus est.

et quamuis eius sciret affectum, expectauit tamen uocem, ut cumularet gratiam. unde se offerens Esaias ait: ecce ego, mitte me et sic postea est missus ad populum. ideo de eo dictum est, quia Esaias audet e t dicit. etenim quasi uoluntarium organum uberiore spiritus sui gratia Christus impleuit.