Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

multas habes lucernas; accende omnes, quia dictum est tibi: sint lumbi uestri praecincti et lucernae uestrae ardentes. quia multae tenebrae, multae lucernae sunt necessariae, ut meritorum nostrorum in tantis tenebris lumen eluceat. istas lucernas lex significauit semper lucere debere in tabernaculo testimonii, non illas quas Iudaei accendunt cotidie. illae sub umbra lucent et extinguntur cotidie, quia quod faciunt non uident, quod legunt nesciunt, accipientes secundum litteram quod praecipitur secundum spiritum.

tabernaculum enim testimonn corpus hoc nostrum est, in quo Christus aduenit per amplius et perfectius tabernaculum, sicut scriptum est, ut per sanguinem suum intraret in sancta et conscientiam nostram ab omni opere mortuorum et labe mundaret, quo in corporibus 25 nostris, quae suorum testimonio et qualitate factorum cogitationum nostrarum abscondita et occulta testantur, lucernarum modo luceat [*](11 cf. Hatth. 6, 22 l3*Luc. 12, 35 16 d. Ex. 27, 20-21 2lHebr. 9.11 23 cf. Hebr. 9, 12 cf. Hebr. 9,14 ) [*]( 1 sequemur Pml ergo om. AOR sicut lucemam om-v 2 scopoJi P 3 ibi AR 4 uinde Aml unde P quod R 5 singulos gradus cura sit gressus O 6 tuos AOR praetereunte 0 processu Rm2 et] nam 11 7 luceat] add. ibi a gurgis Pml 8 ibi] tibi Mm1 est] add. sed et A.NOP Raμ longius] iter longius a$alt. sit om.A ergo eras.R fides tibi 1 J add. semper O 11 corporis tui 0 14 uestrae om.Na quia]add. ubi GDt pr. multae] add. snnt av sunt lucernae Nav 16 luceat R 17 non illas om.P 17.18 eotididie M 18 et om.NR extinguuntur MNv extiguntur P 21 est nostrum AR\' ) [*]( LXII. Aabroa. Pars 5. Petschenig. ) [*]( 20 )

306

nostrarum lux clara uirtutum. istae sunt lucernae ardentes, quae die ac nocte in templo dei lucent. si templum dei in corpore tuo seruas, si membra tua membra sunt Christi, lucent uirtutes tuae, quas nullus extinguit, nisi eas tuum crimen extinxerit. hoc lumine castae mentis et piae deuotionis sollemnitatis nostrae festa resplendeant.