Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Luceat ergo semper lucerna tua. arguit Christus etiam eos qui utuntur lucerna, si non semper utantur, dicens: sint lumbi uestri praecincti et lucernae ardentes. non a horam exultemus in lumine. ad horam exultat qui audit uerbum

in ecclesia et gaudet, egressus autem obliuiscitur quod audiuit aut neglegit. iste est qui sine lucerna in domo sua ambulat ideoque in tenebris ambulat, qui opera tenebrarum facit in comesationibus et ebrietatibus, in cubilibus et inpudicitiis, in contentionibus et aemulationibus, indutus diaboli uestimenta, non Christum. haec fiunt quando uerbi lucerna non lucet. numquam ergo neglegamus

uerbum domini, ex quo nobis omnium origo uirtutum est uniuersorumque operum quidam processus. si membra corporis nos sine luce operari recte non queunt — nam pedes uacillant sine lumine et manus errant —, quanto magis ad uerbi lumen dirigenda sunt animae nostrae uestigia, mentis incessus! sunt et manus animae quae bene tangunt, ut tetigit Thomas dominicae resurrectionis indicia, si uerbi praesentis nobis lumen luceat. haec lucerna accensa sit in omni uerbo, in omni opere, ad hanc lucernam 25 gressus noster forensis internusque moueatur.