Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

In aeternum, inquit, domine, per manet uerbum tuum in caelo. uides etiam in te permanere debere quod etiam in caelo permanet ac perseuerat. serua ergo uerbum dei et serua in corde tuo et ita serua, ne obliuiscaris. serua legem domini et meditare, ne iustificationes domini de tuo corde labantur. docet te litterae interpretatio, ut serues diligenter, docet te propheta in subditis dicens: nisi quia lex tua meditatio mea est, tunc forsitan perissem in humilitate mea;