Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Thesaurus noster pretiosus intellectus est. si terrenus intellectus fuerit, si fragilis, haeretica eum tinea et impietatis aerugo consumet. leuemus ergo et erigamus sensus nostros nec inpossibile iudicemus, ut haec humani corporis infirmitas ad cognitionem mysteriorum caelestium prouehatur, cum iam ad nos dominus Iesus, in quo absconditi erant scientiae sapientiaeque thesauri, diuina sua miseratione descenderit, ut clausa [*]( 2 Ps. 11, 7 7*Ps. 11, 7 12*Matth. 6,19—20 ]7*Hier. 17. 5 19*Hier. 17, 9 22 cf. II Cor. 5, 19 28 cf. Col. 2, 3 ) [*](def. Â) [*]( 1 nihil saeculare om.NT nihil corporeum om.NPT 3 in om.v 6per- hennis OP Rm2 7 earistimatione O enim om.O 8 probatum terrae pur- gatum Na septupio PmlRml 9 numularii MN 11 purgentes Mml 12 digna MNm20v 13 exterminant v 14 thesaurisate Mml lo pietas} add. et M 18 habet spem GMR ponifc spem O 20 et om.OmlR cognoscit GM 26 cogitationem R 28 sapientiae et scientiae 0 89 descenderet Rm2 )

254
reseraret, aperiret latentia, reuelaret occulta. ueni ergo, domine Iesu, aperi nobis et istius prophetici sermonis ianuam; multis enim clausa est, etsi prima specie aperta uideatur.