Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Legimus ergo et consummationem saeculi, legimus et finem. de consummatione saeculi supra posuimus exemplum, quam sequitur resurrectio; sicut enim i m in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes uiuificabuntur. post resurrectionem consummatio, unusquisque autem in suo ordine; primitiae Christus, deinde hi qui sunt Christi, qui in aduentum eius crediderunt, deinde finis, cum tradiderit regnum deo et patri, dum euacuauerit omnem principatum et potestatem. ergo consummationem saeculi sequitur finis iuxta apostolum; unde colligitur, quod sequatur finis omnem consummationem.

Mundus in maligno positus est, ut dixit Iohannes. ergo et saeculum in maligno est, mundus plenus peccati. consummauerat malitiam suam mundus, sicut consummauerat Saul, cuius uidens consummatam malitiam Ionathan filius in Dauid prophetam eidem nuntiauit, ut declinaret et fugeret. est ergo consummatio malitiae consummatio peccatorum. uenit agnus