Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Aliter qui uult intellegere: multi, inquit, peccata persuadere atque ex pectore fidem extorquere conati sunt mihi, alius adulterium, alius hominis necem, alius oppressionem uiduae uel pupilli, alius aliud, et putabant me suis retibus esse capiendum. expectauerunt me, ut perderent contagione peccati, sed ego non inlecebris peccatorum mentem a studio diuinae cognitionis auerti nec intentionem meam, domine, a mandatorum tuorum serie declinaui, sed intellexi testimonia tua; si enim non intellexissem, peccatores me utique illi perdidissent.

quae intellexi utique sensu, etiam operibus secutus sum; neque enim nudus ntellectus est, sed quem etiam facta testantur. denique beatus qui intellegit super egenum et pauperem. ille utique intellegit super pauperem qui largitur pauperi; nam quid prodest misereri inopis, nisi alimoniam eidem largiaris ?

Sequitur uersus octauus: omnis consum m ation n i s uidi fomnis, amplificum mandatum tuum ualde. non possumus in omnibus uim Graeci sermonis exprimere; maior in Graeco plerumque uis et pompa sermonis est. rfkog dicitur Graece quod nos Latine et finem dicimus et consummationem; rO.o; autem et consummation\'s ipsius fin\'s est, sicut finis legis [*]( 1 cf. Luc. 15, 7 15 Ps. 40, 2 19*Ps. 118, 96 24 Rom. 10, 4 ) [*](def. A) [*]( 1 peccatores Rml conuersione peccatoris 31 2 uidit Mm2R 3 iusti ut dedncerent Oav peccatores ut perderent cet. uidit Mm2 5 uoluerit 0 inquid PmlRml 6 adque Pml ex pectore (peccatore Rml) fidem om.Ov torquere Rml mihi om.N 7 pupillij minoris OM 9 me post perderent tr.N cogitetione NTot 10 a OPm2v,nn.eet.a 11 taorum om.& 12 intellegi Pml 13 illi utique 0 14 intellectus nudus GM quemj sine quo PR 15 testantur] secuntur N16 super pauperemj super egenum et pauperem Na 19 uersus om.NP octauusj VIII GNOPR 20 amplificum] amplum 0 latum P ualde] add. aliter amplificum mandatuum (sic) nalde P 21 in om NPml 23 pr. et eras. M, om.N alt. etj ad Nml ant Nm2 24 est finisO est legis 0 )

278