Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sequitur uersus septimus: m e expectauerunt ut p e catores, ut perderent me; testimonia tua i ntellexi e x i. potest uox ista conuenire martyrio, in quo positus sanctus iam de iudicio persecutoris egressus dicat: me expectauerunt peccatores, ut perderent me, hoc est: adhibuerunt omnia genera poenarum, omnes artes persuasionum, sed de proposito abducere nequiuerunt;

uicit fides uitae huius inlecebram corporisque cruciatum. expectauerunt peccatores, ut de me triumphum referrent; sed gratias Christo, qui mihi dedit de persecutoribus triumphare. redite uicti qui sperabatis uos esse uictores, redite deiecti qui ueneratis superbi. ubi est, mors, uictoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? non tua iam, sed

nostra coepit esse uictoria, quia in te uincimus in qua antea uincebamur. bene ergo dicit martyr: me expectauerunt peccatores, u t perderent me. post momentum, immo adhuc in corpore positus uidet deducentium choros, angelorum [*]( 1.3 Ps. 118, 94 10 cf. Ps. 118, 57 11 cf. Ps. 15, 5 13.16.26 Ps. 118,95 23*1 Cor. 15, 55 ) [*](def.A) [*]( 1 Dauid dixit Oav 2 deo Oa addit a 3 exquesiui Rml 4 munilia Mml 8 uendicare MPm2a 9 tui] in tuis R 10 spiritualis GMNml speeialis Nm2 11 mihi] meae Rm2 12 est om.R 13 uersus om.N P se- ptimus] VIIGNOPR 15 martirio OR 19 adducere 0 21 de persecutoribus dedit O .da om.Pm1 Rm1 23 superbi om.N mors om.GMNPRa is coepitl quo (qaa Sm2) coepisti PR qua] quae PmlRml quo Nm2Pm2 26 igiturO martir OR 28 in corpore adhac av situs Ov uidet] uelut 0 )

277
gaudia — qui enim super unius peccatoris conuersione laetantur, quanto magis in passione iustorum! —, uidet gloriam et ait: me expectauerunt iusti, ut deducerent me, uidet dominum Iesum et ait: me expectauit Christus, ut coronaret me.