Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Fertur prophetae cuidam — et plerique ferunt quod Esaiae in carcere posito —, cum mole inminentis urgeretur exitii, dixisse diabolum: \'die quia non a domino locutus es quae dixisti, et omnium in te mentes affectusque mutabo, ut, qui indignantur iniuriam, absolutionem conferant\'. sed ille gratius iudicauit pro ueritate supplicium quam pro adulatione beneficium. quod utique non fecisset, nisi meditatione legis fuisset exercitatus.

Sit nobis ergo cotidiana lectio pro exercitio, ut quae legimus meditemur imitari. in hac desudemus uirtutum palaestra, ut, cum increpuerint temptamenta, non tamquam inexercitatos, non tamquam expertes ciborum spiritalium et adtenuatos ieiunio lectionis temptationum tempus inueniat. quodsi athleticis epulis pastam animam nostram potuerit inuenire, si sit euangelicus sucus in nobis, si apostolicis escis maturitas nostrae mentis toros, animae robusta [*](14*Ps. 118. 92 ) [*]( 1 urgneri GAINP cum om.b 3 prosperum AR 4 supplicii A 7 populus Rml snbiciuntur Pm2 11 eoque v fuit T 12 patrem] fratres Gm2Mm2N Paμ recipit GMPml fratrem AOb patrem eel. aLt 15 forte N 16 isaiae GMfi esaia a 17 orgueretar MR exictu A exitu G 19 ad iniuriam Pm2 20 absolatioiies (alt. s 8.1.) P 21 adolatione Mml 22 fuisset omJiT 23 ergo nobis av 24 ac Rml 25 increbruerint (aU. r 26 inexpertes Mm2Pa spiritalium ciborum Nav et] ut 0 29 mentis nostrae O thoros MNOa animaeque a )

271
solidauerit, si frequenti meditatione memoria tenax praeceptorum caelestium parata ad tempus exempla deprompserit, nulla temptationum poterit nos perturbare congressio.

Sequitur uersus quintus: in aeternum non obliuiscar iustificationum u m tuar u m, quoniam in ip s i s u i ui ficast i m e. lex secundum apostolum paedagogus est paruulorum, donec ad perfectae fidei maturiorem quandam ueniamus aetatem. in lege autem mandata sunt, iustificationes, testimonia, iustitiae, praecepta; uiuificamur ergo in lege, unde apostolus ait: lex autem non est ex fide, sed qui facit illam uiuet in ea.

sed quia idem supra ait: quoniam in lege nemo iustificatur, intellegis utique quia iustificatio legis species est et imago, non ueritas. secundum ueritatem ergo et perfectionem nemo iustificatur in lege, secundum speciem iustificatur. ergo sanctus propheta, qui adhuc in legis iustificatione uiuebat, uidebat autem fulgorem euangelii, quasi memor ueteris disciplinae legi tamquam paedagogo utili gratiam reseruabat. considera aliquem excedentem ex ephebis in diuitiis et honoribus constitutum paedagogo suo honorificentiam reseruantem, cuius officiis informatum se esse cognosceret, ut maturiorem regere posset aetatem.

Monet siquidem etiam ipsa lex, ut his, qui nobis aliquando profuerint, nequaquam esse debeamus ingrati. nam sicut habemus in ueteri testamento, pascha celebratum est in Aegypti finibus, cum adhuc sub rege Pharao positi patres nostri deplorarent miserae seruitutis iniuriam, et postea liberati rursus in terra repromissionis pascha celebrarunt, superius ad commonitionem, posterius ad [*](4*Ps. 118, 93 6 cf. Gal. 3, 24 10*Gal. 3,12 11 Gal. 3, 11 23 cf. Ex. 12 26 cf. Ios. 5, 10—11 ) [*]( 2 ad om.ARml depromserit AGOR depromiserit MN 3 nos poterit 0 4 uersus om.NP quintus] V GOPR, om-N 6 me] add. domine a 7 ad om.A perfectae fidei ad P R quandam om.0 perueniamus 0 8 iustificationis O 9 uinificabimur codd. praeter OPm2,a unde] add. et Ov ait apostolus av 10 illam] illa AGPR 11 uiuit GNPRmla 14 et] ad MOv 15 iustificationibus MOv 16 meror AMRml 17 legis a,om. N utilem M sernabat 0 18 ephebis NOav efebis eel. 19 reseruantem Ov reseroatum A reseruari GMml reseruare Mm2 reseruatam NPRa, add. habere a 20 cogno- scit GM posset 0Rm2v possit cet. a 21 ut] et Rml quae NPTa 22 profuerunt a debeamus esse N 24 farao APR pharaone 0 positis A )

272