Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sequitur uersus tertius: fundasti terram e t permanet. dispositione tua permanet dies. quomodo fundauerit deus terram, scriptura nos docuit dicente propheta: deus sapientia fundauit terram, parauit autem caelos in intellectu. terra ergo tamquam fundamentum est, in qua consistimus, licet ipsam uel in hemicyclio caeli esse et is qui foris est sermo concelebret et scriptura significare uideatur dicente Iob: suspendens terram in nihilo. [*]( 1 Ps. 75, 2 4 cf. III Reg. 19,18 8 Ioh. 19,15 16*Ps. 88, 2 18 Ps. 118, 90 19*Ps. 118, 91 21*Prou. 3,19 25*Hiob 26, 7 ) [*]( 1 antea 0 3 hiesu AGMR 4 Samuhel] add. et AOR uirorum om.N 5 genua] add. ante Ta sobolis GMN soboles OPRmlav 6 patribus P 8 crucifige his N a 9 ueritates Pml 10 exsortes] add. sunt Mm2 12 qui Pml eam Ołn.b 13 mfinnior et infantior P quia a adolescentiae GMNOPRAVI add. gressu N 15 uenerabilis codd. praeier 0, a, cdd. quia Tm2a illa] add. ergo N 16 gratia Mml et om.O pr. generatione NOP 17 adntiabit (d 8.1.) ÂannuntiauitPmI adnuntiabuntGJfOv annunciaboa 18 uersus om-N P& tertius] IIIGOPR, om.Na 19 dispositione-dies om.GM,ef. p. 266,19 22 in ont.0 ergoj autem Na 23 uel om ORv emicyclio AT emiciclio N hemisciclio GM (cti ei di)emyeiclio 0 emlscyelio PEhemicyclo av 24 his OPmlRml 26 suspendis APm2 suspendes GMPml suspendas R-)

263
includitur ergo orbe caelesti et ideo sol noctibus non uidetur, quia [*]( 2 ) gyrando in inferiore inuenitur orbis parte eaelestis. sed non est cura sanctis axem caeli et elementorum spatia philosophico more numerosque describere — quid enim hoc prodest saluti? —, quia sancti spiritalibus semper intendunt et uitae aeternae profutura uel cognoscere gestiunt uel docere.

Denique hunc locum pulchre nobis aperuit Ecclesiastes spiritalem esse, non materialem, dicens: quae abundantia homini in omni labore suo quo laborat sub sole? generatio uadit et generatio uenit et terra stat in saeculum, hoc est: quae abundantia spiritali homini laboranti sub sole iustitiae? et subiecit: generatio uadit et generatio uenit. uadit generatio, quia diuites eguerunt et esurierunt.

qui ante abundabant gratia, postea tamen propter perfidiam suam egere coeperunt. qui autem pauperes erant populi nationum, iam per fidem Christi satiantur et abundant, sicut scriptum est: edent pauperes et saturabuntur. audierunt enim dicentem: abundantes in omni bono, non in pecuniis utique, non in auro et argento, sed i n omni uerbo, inquit, et cognitione, et alibi ait: in diuitiis simplicitatis.