Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

In generationem et g ene r at ionem ueritas t u a. multi sunt qui dicuntur dii, sed non sunt. ergo in gentibus mendacium est, in ecclesia ueritas. hanc tamen ueritatem habuit primo synagoga, quae habebat eloquia dei; est enim ueritas et in [*]( 1 ef. Cant. 5, 6 2 cf. II Cor. 5, 8 3*Ps. 118, S9 9 cf. II Cor. 2, 7 12 cf. Ioh. 1, 32 15 cf. II Reg. 12, 5—7 17*IY Reg. 4, 27 21 loh. 14.10 23 Ps. 118, 90 24 cf. I Cor. 8, 5 26 cf. Rom. 3, 2 ) [*]( 1 addit P 3 explanabimus Mml quod Rtnl 5 permaneat O 6 pr. et om.O cherubin et seraphin NOPa 8 ingemiscimus AOPm2Rm2av 9 tristitia] add. inquit Rm2 10 ergo tristicia ubi iracundia grauis O 12 spiritum] add. sanctum NatJ 13 prophetabunt Mtnl 14 infnnderit Prnl gratiam spiritus av 15 Nathaii] add. propheta Mm2NOa 16 natan P 20 aetipiunt de ipsa AR 21 permaneat 0 qui N 23 praeniittit II P pr. generatione AGMNOP R, ali. AN 26sinagoga APR habet 0 est] et N )

262
ueteri testamento, quae fuit ante in populo Iudaeorum; notus enim in Iudaea deus. deus autem ueritas est, ergo in Iudaea ueritas. fuit igitur ueritas in patribus, Moyse et Iesu Naue, in

Samuhel, in Dauid, Helia, Heliseo et in illis septem milibus uirorum, qui non curuauerunt genua Baal. sed quia posterior suboles Iudaeorum a patrum moribus deuiauit, recessit ab illis ueritas et ad ecclesiam uenit. recessit enim ab illis, quando dixerunt de domino Iesu: tolle tolle, crucifige eum; tradiderunt enim ueritatem et elegerunt iniquitatem. omnes ergo aliae generationes ueritatis exsortes, omnium haereticorum generationes non tenent ueritatem.

sola ecclesia ueritatem pio affectu possidet, quia generatio Iudaeorum, quae ante eam possidebat, amisit. populus ergo Iudaeorum prior fidei generatio et ideo infantior et infirmior, qui lubrico adulescentiae stare non potuit. populus autem christianus fidei secunda generatio, ideo robustior et uenerabili maturior senectute. illa generatio legis, haec gratiae. unde et alibi ait: in generationem et generationem adnuntiabit ueritatem tuam.