Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

in ipsa paenitentia non uult nos satis contristari apostolus, ne tristitia absorbeamur. ubi ergo iracundia, ubi tristitia grauis, non permanet ibi uerbum. denique de solo domino Iesu dictum est a Iohanne, quia uidit spiritum descendentem de caelo sicut columbam et manentem super eum.

nam et prophetae non semper prophetabant, sed cum infunderet his spiritus gratiam prophetandi. denique nec Dauid praesciuit quid adnuntiaret Nathan missus a domino, et utique inferior Nathan propheta cognouit quod Dauid praestantior nesciebat, et alius dixit propheta: celauit me dominus.

unde et plerique accipiunt in caelo permanere dei uerbum in potestatibus caelestibus, in quibus non sunt affectuum uarietates. aliqui autem de ipsa accipiunt trinitate, quae sola inmutabilis sit. et ideo in caelo permanet uerbum, id est in patre, quia uerbum dixit: ego in patre et pater in me.