Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

In caelo ergo uerbum permanet, quod secundum uerbi dispositionem regitur et gubernatur. sed quia et ipsum caelum praeterit, ideo non dixit \'in saecula\' permanere, sed \'in saeculum\', quamquam propterea praetereat, ut fiat nouum caelum, noua terra, nouum testamentum, ut facie ad faciem gloriam domini uidere possimus.

Uerumtamen quia et in caelo fuit uitiis locus — nam utique non cecidisset inde aduersarius nisi in criminibus deprehensus; nam et stultus sicut luna mutatur et caelum ipsum tenebris obducitur —,\'uidetur utique non de elemento dictum, sed de uirtutibus potestatibusque caelestibus. sunt enim sanctae uirtutes in caelo, in quibus nihil lubricum atque terrenum sit.