Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

In caelo ergo permanet uerbum, quia satanas de caelo cecidit. non habebat in caelo locum, propterea cecidit. quo cecidit nisi in terras ? ideo hic adulteria homicidia ebrietates abundare coeperunt. inde exclusus acrior ad nos uenit et temptationes solito asperiores tamquam iratus exercet.

in caelo igitur permanet uerbum, quia inde deiectus est diabolus; in terris non permanet, quia huc totus aduenit. et uide utrum hic permanere uerbum possit in nobis, ubi tantos laqueos diabolus aspersit, qui dum esset in caelo, nec ibi uerbum poterat permanere. denique quia et ipse uerbum non tenuit, cecidit e caelo.