Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Recte ergo ait sequenti uersiculo: omnia praecepta tua ueritas: iniuste per s e cuti sunt w e, adi u u a m e. quasi bonus miles bella non refugit nec conflictus quamuis grauium proeliorum bellator pauescit adsuetus, sed fidelis et prouidus adspirare sibi diuinitus orat auxilia et piae deuotionis fidelia sibi adiumenta deposcit.

ideoque non petit, ut persecutiones quiescant, sed in persecutionibus postulat se iuuari. sciebat enim, quod o mnes qui uolunt pie uiuere in Christo Iesu persecutiones patiuntur. mauult ergo persecutiones pati, ut pie uiuere possit in Christo. et bene non unam persecutionem, sed multas persecutiones dixit nec expressit uocabula persequentium, [*](2 cf. Ps. 49,16 3 cf. Ps. 5, 10 cf. Ps. 118, 86 4 cf. Ioh. 14, 6 5*Ps. 49,19 8 cf. Ps. 49, 18 9 cf. Hier. 23, 30 13 cf. Esai. 1. 22 ef. II Cor. 2,17 ls*Ps. 118,86 24*11 Tim. 3,12 ) [*]( 1 ueritatis] add. tenere Oav 2 quur P 4 ergo est Oav ergo om.NP 6 nequitiam A 9 non úm.R 10 quodam 0 14 sermonem dei] uerbum domini 0 15 depromserint 0 loquntur GM locnntur OR 16 eos bene Nav refutat (ta in ras.) Ta perscripto 0 18 uersiculo]add. VIto R VI AGMNP 19 iniusti MmlO 21 pauescat Mmla 22 adspicari M exorat 0 24 se postulat av adiuuari Mv 25 persecutiones—27 Christo om.N 26 patiantur MOP persecutiones ergo P 27 in Christo possit au )

247
quia multi persecutores non solum quos uidemus, sed etiam quos non uidemus. persequuntur nequitiae spiritales, persequitur haereticus Iudaeus gentilis. omnes ergo sub persecutoribus qui uolunt pie uiuere, quia, ubi multi persecutores, nullum a persecutionibus uacat tempus pie uiuere gestienti.

et fortasse, cum persecutiones non patimur, tamquam condemnati habemur, quia nequaquam pie uiuere uelimus in Christo. nam utique, cum sit definita sententia, quod omnes qui uolunt pie uiuere in Christo Iesu persecutiones patiuntur, uidetur is qui persecutionem non patitur abdicatus, quod non sit piae intentionis in Christo; deuotionem etenim fidei proelia persequuntur; si desint certamina, uereor ne deesse uideatur qui certare desierit.

omnia, inquit, praecepta tua ueritas. quae praecepta nisi illa: si me persecuti sunt, et uos persequentur? haec praecepta Dauid, anterior licet incarnationis sacramento, iam tamen audiebat in spiritu et quasi Christi discipulus non subtrahebat se passionibus, sed certaminibus offerebat.

sciebat hoc sibi ad gloriam fructuosum, hoc ad custodiam salutis tutum, ut frequentibus exercitiis iusti pietas confirmaretur; cito enim fides inexercitata languescit et crebris otiosa temptatur incommodis. remissas excubias callidus insidiator inrumpit, adsuetum autem bello uirum externa fraus instruit et ad gloriosae prouehit palmam uictoriae. pax ergo fideli corruptelae materia est.