Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sequitur uersus quintus: narrauerunt mihi iniusti exercitationes, sed non sicut lex tua, dom in e. bene optat iudicium sibi fieri de persequentibus, qui non solum opera iusti inpedire, uerum etiam fidem superflua narratione conati sunt. etenim quasi fabulae cuiusdam naenias narratas sibi dicit ἀδολεσχίας, hoc est superfluas loquacitates. narratores enim superflui sicut hirundines disputationis suauitatem natiuae loquacitatis continuatione corrumpunt, ut Aristotelis sententia est.

Superflua igitur loquitur haereticus qui non loquitur ueritatem, non loquitur secundum legem. qui autem fundatus in lege est, nouit a ueris falsa discernere, spiritalis eruditione doctrinae haeretica ab euangelicis dogmata separare. ideoque, ne multi decipiantur, iubetur a domino tacere peccator; peccatori enim dixit deus: quare tu enarras iustitias meas? [*](9 cf. Luc. 10, 19 14*Ps. 118, 85 21 Aristotelis sententia 26 Ps. 49,16 ) [*]( 1 ingemiscat ANm20av igitur est 0 5 conteratur AGMmlP 6 quia M 8 subire 0 9 operibus] add. ut GMNP Ra 10 serpentes AR illumj cum (sic) 0 11 conterimus] add. et Jlm2Nav exurgere Mm2NPT continentiae uestigiis Nav 13 in om.GMmlPR 14 uersus omN P quintus] V GOPf om N iniuste O 17 impedire post fidem tr. O conati sunt superflua narratione 0 narratione] add. subuertere v 19 ado- leschias todd. enim] autem M 20 yrundines O suauitate A natiuae Am2 natiuitatem AmlPR. om.GMNOa 21 aristotiHs ARml 23 est in lege O 25 ideo a 26 enimJautem 0 )

246

conticescat igitur perfidia quae tramitem ueritatis non nouit, quae dei praecepta non seruat. cur enim per os suum adsumunt peccatores euangelium ueritatis, in quorum ore ueritas non est ? omnia autem praecepta dei ueritas, Christus autem ueritas. non est ergo Christus in disputationibus perfidorum, qui dicit perfido: os tuum abundauit nequitia et lingua tua concinnauit dolum;

lingua enim, quae uult adstruere mendacium, dolum utique nectit adsertis. sed huiusmodi fur est et cum fure concurrens. multi enim fures sunt, qui uerbum dei non ad utilitatem suam furantur et rapiunt, sed ad fraudem, et Patrimonium quoddam cae-

lestium scripturarum in sua furta detorquent, adulterina sibi conpendia colligentes dolo magis quam ueritate quaesita. sed ni sunt qui miscent aquam uino tamquam caupones pessimi, adulterantes sermonem dei et insincerum proferentes, quicquid perfido et tamquam ebrio ore deprompserint, et ideo aliena loquuntur a lege. unde bene eos propheta refugit atque reprehendit, sciens quid praescripto legis acceperit.