Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

ergo in sermone sanctorum uirtus est, in sermone autem forensi isto ac philosophico uanitas mundi. uirtutem autem esse in sermone sanctorum etiam iste propheta te doceat, qui ait: dominus dabit uerbum euangelizantibus uirtute multa, hoc est ut multa possint uirtute euangelium [*](4 Luc. 10, 40 6*Luc. 10, 41—42 11*1 Cor. 4, 20 17 cf. I Cor. 2, 3 20*1 Cor. 2, 4 27 Ps. 67,12 ) [*]( 1 est uerbum 0 3 dicendi Mml 4 cura Mml 5 reliquerit AGMR 7 bonum N partem—8 maius om.N 11 est regnum MO esse P 13 efflatus Ta 14 fit AGPRTa 16 esse apostolusau sermonem esseGM 17 alios saluos faceret et a 18 metuerunt Mml Iesum om.P trementes] timentesO 19 seruare 0 20 inquid Pml 22 et OnJ. CQdd. praeter O, cf- lin. 14 et Explan. ps. 47.cap. 24 23 uirtutes Mml non] add. in av forensis AGMPm1R sapientiae] add. sed in ostensione spiritus Tm2a 25 forensis Mml piiilosofico PR 26 ista Pml 27 uirtutem multam P )

241
praedicare. probatum est ergo, quod in euangelii praedicatione sit uirtus; praedicatio autem euangelii sermo sanctorum est. ita dubium non residet, quia in sancto sermone sit uirtus.

Sequitur uersus tertius: q u oinam f actus sum sicut uter in gelicidio; uistificationes s tuas non sum oblitu s. uox ista uox iusti est qui mortificauerit suum corpus. recte enim uter dicitur iustus, qui expoliatus, non nudus inueniatur; uter namque de exuuiis fit animantis mortui. igitur et nos peccato moriamur, ut uiuamus deo.

repleti spiritus iucunditate et suauitate laetitiae erimus exuuiae spiritales, carentes infirmitate corporea et integro mentis sinu infusam nobis diuinorum mysteriorum gratiam reseruantes. de his utribus dicitur, quia uinum nuuom in utres nouos mittunt qui uolunt utrumque seruare, et corpus et gratiam.