Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

inquirentibus, grande opus uerbum est. unde cum Martha festinaret circa ministerium, Maria autem uerbum domini audiret, ea quae audiebat ei quae ministrabat meruit anteferri. dicenti enim Marthae: domine, non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare? dic ergo illi ut me adiuuet, respondens dixit dominus: Martha, Martha, Maria bonam partem elegit, quae non auferetur illi. ita uerbum cognoscere maius opus esse quam ministrare diuinae auctoritate sententiae definitur.

Sed fortasse dicat aliquis dictum esse ab apostolo, quia non in sermone regnum est dei sed in uirtute. scriptum non nego, sed in quo sermone, cognosce: nempe quem inflatus effuderit, qui audientibus sermo prodesse non possit, qui sine ostensione sit spiritus atque uirtutis, hunc sermonem Paulus non dignatur cognoscere;

uult enim magis uirtutem sermonis agnoscere. denique nolebat talem suum apostolus esse sermonem, qui in infirmitate ueniebat, ut alios faceret fortiores, in timore et tremore, ut timentes nihil metuerent nisi dominum Iesum, trementes . pacem eius tranquillitatemque seruarent. audi ergo, qualem apostolus sermonem habebat: et sermo, inquit, meus et praedicatio mea non in persuasione sapientiae uerborum, sed in ostensione spiritus et uirtutis, quia fides non forensi sermone sapientiae, sed dei uirtute firmatur.